UBERLINGA vulgo UBERLINGEN

UBERLINGA vulgo UBERLINGEN
UBERLINGA, vulgo UBERLINGEN
urbs Sueviae, Imperialis, in intimo recessu lacus Constantiae, versus Boream. Antea munita, et pluries capta ultimô bellô Germanicô; 6. milliar. German. a Scaphusia in Ortum, 2. a Constantia in Boream. Sedes quondam Sueviae Ducum, quorum familiâ exstinctâ Imperio accessit. Olim Leonem in insignibus habuit, ob Ducum sedem: e quibus Gonzo nummos cudit, in quibus Leonis icon: nudusensis eius unguibus insertus postea, ob fidelem operam Imperio, bellô inprimis rusticanô, A. C. 1525. praestitam. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 56.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SUEVIA — vulgo SCHWABEN incolis, Sovabe Gallis, Suevia Italis, provincia Germaniae ampla, inter Bavariam ad Ortum, Rhenum ad Occasum, quô separatur ab Alsatia, Helvetios ad Meridiem, et Franconiam ad Boream. In ea autem sunt Suevia proprie dicta versus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”